NOVISSIMA SINICA
Historiam nostri temporis illustratura,
in quibus de Christianismo
nunc primum autoritate propagato missa in Europam relatio exhibetur[1], deque favore scientiarum Europaearum ac moribus[2]‘
gentis et ipsius praesertim
Monarchae, turn et de bello Sinensium cum Moscis
ac pace constituta multa hactenus
ignota explicantur.
Edente G(ottfrido) G(uilelmo)
L(eibnitio)
Indicem dabit pagina versa
Secunda editio accessione partis
posterioris aucta
Anno MDCXCIX
Index eorum, quae hoc libello
continentur:
In parte priore iam edita anno
praecedente:
1. De Libertate Religionem
Christianam apud Sinas propagandi nunc tan-dem concessa 1692. Relatio composita
a R.P. Josepho Suario Lusitano collegii Pekinensis Rectore
2. Excerpta ex libro Astronomico
R.P. Verbiestii apud Sinas impresso de Studiis Monarchae nunc regnantis
3. Epistola R.P. Grimaldi ad
Leibnitium Goa 6. Decemb. 1693
4. Epistola R.P. Antonii Thomae
Belgae, Pekino 12. Novemb. 1695
5. Brevis descriptio itineris
Sinensis a Legatione Moscovitica annis 1693.94.95 confecti[3], emendatius edita
6. Appendix excerptorum ex literis
R.P. Gerbillonii in Moschicae ditionis urbe Nipchou ad confinia Sinensium sita
datis 2. et 3. Septemb. 1689, ubi de bello et pace tandem conclusa inter
Sinenses et Moscos
In parte posteriore, quae nunc
prodit:
7. Icon Regia Monarchae Sinarum
nunc regnantis delineata a R.P. Joach. Bouvet Iesuita Gallo, ex Gallico versa
Benevolo Lectori s(alutem)
p(lurimam) d(icit)
G(ottfridus) G(uilelmus)
L(eibnitius)
1. Singulari quodam fatorum
consilio factum arbitror, ut maximus generis humani cultus ornatusque[4] hodie velut collectus sit in
duobus extremis nostri continentis, Europa et Tschina (sic enim efferunt), quae
velut orientalis quaedam Europa oppositum terrae marginem ornat. Forte id
agitat Suprema Providentia, ut, dum politissimae gentes eaedemque remotissimae
sibi brachia porrigunt, paulatim quicquid intermedium est, ad meliorem vitae
rationem traducatur. Nec temere fieri arbitror, quod Mosci, qui vastissima
ditione Sinas Europae connectunt et intimam septentrionis barbariem per
glacialis Oceani litora imperio continent, Monarcha ipso, qui nunc rerum
potitur, potissimum annitente[5] et Patriarcha etiam, ut accepi,
consiliis astipulante[6]) ad quandam rerum nostrarum
aemulationem eriguntur.
2. Porro Sinense Imperium, ut
magnitudine Europam, qua exculta est, provocat et populositate etiam superat[7], ita multa alia habet, quibus
nobis certet aequo propemodum Marte, ut[8] nunc vincat, nunc vincatur. Sed ut
rem in summam conferam, nam per omnia ire, etsi utilis, longae tamen et non
huius loci operae foret; artibus, quarum indiget usus vitae, et rerum
naturalium experimentis fortasse compensatione facta pares sumus; habetque
utraque pars, quae alteri cum fructu communicare possit; sed meditationum
profunditate et theoreticis disciplinis nos vincimus. Nam praeter Logicam et
Metaphysicam et cognitionem rerum incorporearum, quas nobis proprias merito
vindicamus, certe contemplatione formarum, quae mente a materia abstrahuntur,
id est rerum mathematicarum, longe excellimus, quemadmodum reapse compertum est,
quando Astronomia Sinensium cum nostra in certamen venit. Videntur enim
ignorasse magnum illud mentis lumen, artem demonstrandi, et Geometria quadam
Empirica contenti fuisse, qualem inter nos passim operarii habent. Disciplina
etiam militari nostris cedunt non tam ignoratione quam consilio quodam suo, dum
aspernantur, quicquid in hominibus feritatem quandam facit aut alit, et
propemodum aemulatione altioris doctrinae Christi, quam nonnulli[9] male perceptam ad scrupulositatem
producunt, bella aversantur. Sapienter illi quidem si soli in orbe essent; nunc
eo res redit, ut etiam bonos necesse sit artes nocendi colere, ne omnem rerum
potestatem mali ad se trahant. His ergo nos superiores sumus.
3. Sed quis olim credidisset esse
gentem in orbe terrarum, quae nos opinione nostra ad omnem morum elegantiam
usque adeo eruditos tamen vincat civilioris vitae praescriptis[10]? Et hoc tamen in Sinensibus nunc
experimur, ex quo illa gens nobis notior facta est. Itaque si artibus
operatricibus pares sumus, si scientiis contemplativis vicimus, certe practica
philosophia (quod propemodum fateri pudet) victi sumus, id est Ethicae et
Politicae praeceptis ad ipsam vitam usumque mortalium accomodatis. Dici enim non
potest, quam pulchre omnia ad tranquillitatem publicam ordinemque hominum inter
se, ut quam minime sibi[11] ipsi incommodent, supra aliarum
gentium leges apud Sinenses sint ordinata. Certum est maxima mala hominibus a
se ipsis et a se invicem oriri, et hominem homini lupum esse nimis vere dictum
est magna quidem nostra, sed catholica admodum stultitia, qui tot naturae
iniuriis expositi miserias nobis ipsi cumulamus, quasi aliunde deessent.
4. Cui malo si qua natio[12] remedium utcunque attulit, certe
Sinenses prae caeteris ad meliorem normam accessere et in vasta hominum
societate plus pene[13] effecere quam in sua familia[14] apud nos religiosorum ordinum
fundatores. Tanta est obedientia erga superiores, tanta erga seniores
reverentia, tam religiosus propemodum liberorum in parentes cultus, ut
violentum aliquid vel verbo in eos parare inauditum propemodum illis et pene,
ut parricidium inter nos, facinus piaculare videatur. Porro inter pares aut
minus invicem obligatos[15] mirabilis observantia et
praescripta officiorum ratio, quae nobis scilicet ratione et regula agere parum
assuetis servitutis aliquid habere videtur, illis usu in naturam versa iucunde
obitur. Rustici et servi Sinenses, quod nostris cum stupore observatum, cum
valedicendum est amicis aut cum a diuturna absentia mutuo conspectu fruuntur,
ita amanter, ita reverenter inter se agunt, ut omnem magnatum Europaeorum
provocent civilitatem. Quid iam a Mandarinis, quid a Colais expectes? Ita
obtinuere, ut vix quisquam alterum vel verbulo offendat in communi
conversatione et rara odii, irae, commotionis indicia excidant. Et cum apud nos
reverentia quaedam et dispensata conversatio vix ac ne vix quidem primis novae
notitiae diebus duret, mox autem familiaritate procedente circumspectio exuatur
iucundae fluidem libertatis specie, sed unde mox contemtus et mordacia dicta et
irae postremoque inimicitiae; contra Sinensibus vicini etiam, imo domestici,
sepimento quodam consuetudinum ita continentur, ut perpetuae officiositatis
species conservetur.
5. Et licet nec avaritia nec
libidine nec ambitione vacent; ut hactenus de illis verum sit, quod de
Lunaribus populis apud Harlequinum Lunae Imperatorem[16] in theatro saepe repetebatur,
perinde ibi omnia ut hic agi (c’est taut comme icy); veramque adeo virtutem
satis assecuti non sint[17] Sinenses, quam nisi a coelesti
gratia et Christiana disciplina non expectes; vitiorum tarnen acerbos fructus
temperavere, et cum radices peccatorum de humana natura exstirpare non possent,
propullulantes tarnen frutices malorum pro bona parte succidi posse
ostenderunt.
6. Quis vero non miretur Monarcham
tanti Imperii, qui pene humanum fastigium magnitudine excessit et mortalis
quidam Deus habetur, ut ad nutus eius omnia agantur, ita tamen educari solere
ad virtutem et sapientiam, ut legum observantia incredibili[18] et sapientum hominum reverentia
vincere subditos ipso culmine suo dignum iudicare videatur. Nec facile quicquam
occurrat memoratu dignius quam videre maximum Regum, qui nunc omnia potest,
posteritatem tam religiose vereri et annalium metu magis quam alii Comitiis
ordinum et Parlamentis coerceri; magnaque circumspectione vitare, ne quid ii,
quibus historiae sui regni materiam praeparare datum, in clausas illas atque
inviolabiles arculas immittere possint, quo sua existimatio aliquando
maculetur.
7. Usque adeo ut, qui nunc regnat
Cam-Hi, Princeps pene sine exemplo egregius, utcunque in Europaeos propensus
libertatem tamen religionis Christianae lege publica indulgere tribunalibus
dissuadentibus ausus non sit, donec sanctitas eius explorata fit[19] et constitit[20] non alia melius ratione magnum
Principis[21] et salutare consilium ad exitum
perduci posse de introducendis apud Sinas artibus scientiisque Europaeis. Qua ille in re mihi longius unus
quam omnia tribunalia sua prospexisse videtur; tantaeque prudentiae causam hanc
esse existimo, quod Sinensibus Europaea coniunxit. Nam in omni Sinensium
disciplina[22] pene ultra privati hominis diligentiam
iam tum instructus fuit a pueritia, ut in Mandarinorum examinibus, quibus
honores et magistratus deferuntur, iudex habeatur acerrimus et (quae apud ipsos
doctrina summa est) animi sensa mirifice ipse exponat characteribus, in tantum,
ut conscriptum a doctissimis hominibus Christianorum[23] libellum supplicem ipse potuerit
in melius reformare. Itaque suae primum gentis doctrinam accurate intelligens
nec iam iniquus iudex, ubi a patre Ferdinando Verbiestio Brugensi Belga ex
Societate Jesu, Joh. Adami Schalli Coloniensis discipulo, Europaearum
scientiarum gustum accepit, quem fortasse in illo Imperio[24] hactenus habuit nemo, non potuit
non supra omnes Sinas et Tartaros rerum cognitione prospectuque extolli,
quemadmodum si pyramidi Aegyptiae turris Europaea imponeretur.
8. Memini R. Patrem Claudium
Philippum Grimaldum ex eadem Societate insignem virum Romae mihi non sine
admiratione huius Principis virtutem et sapientiam praedicasse[25]; nam ut de amore iustitiae, de
caritate erga populos, de moderata vivendi ratione caeterisque laudibus nil
dicam; mirificam sciendi cupiditatem pene fidem superare aiebat. Nam is, quem
cognati Principes et maximi viri totius Imperii eminus venerantur et prope
adorant, cum Verbiestio in interiore conclavi per tres quatuorve horas quotidie
Mathematicis instrumentis librisque operam dabat ut discipulus cum Magistro;
tantumque profecit, ut demonstrationes Euclideas perceperit et trigonometricis
calculis intellectis Astrorum phaenomena numeris vincire possit. Quin et quod[26] R.P. Ludovicus de Comitibus nuper
inde redux relatione de Sinis edita nos docuit, librum ipse de Geometria
confecit, ut tantae scientiae elementis et magnarum veritatum notitia liberos
ipse suos imbuat Sapientiamque, quam suo Imperio intulit, in sua domo
haereditariam reddat felicitati populorum etiam ultra vitam suam prospiciens;
quibus consiliis quae agitari in humanis praeclariora possint, non video.
9. Geometriam autem non operarii
sed Philosophi ritu intueri oportet; et cum virtus fluat ex sapientia,
sapientiae autem anima sit veritas, ii autem demum, quibus exploratae sunt
Geometrarum demonstrationes, aeternarum veritatum indolem perspectam habeant et
certum incerto[27] discernere possint; caeteris
mortalibus inter coniecturas vacillantibus et propemodum quod Pilatus
quaerebat, quid sit veritas, nescientibus; ideo non dubium est Sinensium
Monarcham praeclare vidisse, quod in nostra orbis parte Plato olim inculcabat,
neminem imbui posse scientiarum mysteriis nisi per Geometriam. Nec alia re
factum puto, quod Sinenses etsi ab aliquot annorum millibus miro studio
doctrinam colentes et maxima doctis praemia proponentes tamen ad exquisitam
scientiam non pervenere, quam quod uno illo Europaeorum oculo, Geometria
scilicet, caruere. Tametsi autem illi nos monoculos crediderint, habemus tamen
alium adhuc oculum nondum satis ipsis cognitum, primam scilicet Philosophiam,
per quam ad rerum incorporalium etiam notitiam admissi sumus. Hanc docere iam
paraverat Verbiestius, quod ita Christianae religioni viam magis parari recte
iudicaret, sed morte praeventus fuit.
10. Nunc accepi RR.PP. Gerbillonium
et Bouvetum Iesuitas Gallos auspiciis Regiis magnorumque eius ordinis gentisque
virorum Hedraei et Verjusii studio cum quatuor aliis Mathematicorum titulo ex
Academia Scientiarum in orientem missos praeter Mathematicas artes etiam
Philosophiae nostrae doctrina Monarcham sibi devinxisse. Quod si ita pergitur,
vereor ne mox omni laude Sinensibus inferiores simus; quae non ideo dico, quod
illis lucem novam invideam, cum gratuler potius, sed quod optandum sit[28] vicissim nos discere, quae magis
adhuc in rem nostram essent, usum maxime Philosophiae practicae et emendatiorem
vivendi rationem, ut de aliis eorum artibus nunc nil dicam.
Certe talis nostrarum rerum mihi
videtur esse conditio gliscentibus in immensum corruptelis, ut propemodum
necessarium videatur missionarios Sinensium ad nos mitti, qui Theologiae
naturalis usum praxinque nos doceant, quemadmodum nos illis mittimus, qui
Theologiam eos doceant revelatam. Itaque credo, si quis sapiens non formae
Dearum, sed excellentiae populorum iudex lectus esset, pomum aureum Sinensibus
daturum esse, nisi una maxime sed supra-humana re eos vinceremus, divino
scilicet munere Christianae religionis.
11. Hoc tantum coeli beneficium
laudatissima caritate a compluribus annis Sinensi Imperio inferre student cum
alii in Europa tum maxime Societas Iesu, cuius etiam eos, qui hostem sibi
iudicant, laudare in ea re virtutem oportet. Scio Antonium Arnaldum virum inter
nostri seculi ornamenta referendum et mihi olim amicum concitato contra illos
zelo exprobrasse quaedam eorum missionariis, sed ut arbitror in nonnullis iusto
vehementius, nam Pauli exemplo omnibus omnia fieri oportet, et Confutii honores
religiosae adorationis nihil habere videntur. Idemque Arnaldus etiam cum
Batavis Anglisque in sua Apologia[29] egit iniquius vel paucorum
desidiam omnibus imputans vel Tavernerii privata quadam in Batavos iniuria
irritati dicteriis fidem habens, cum multa hominum millia in utrisque Indiis ab
illis ad fidem conversa constet et saepe privatis consiliis publicaque
autoritate actum sit, ut in societatem laudis laborisque communis seposita
interim contentione veniretur. De quo magnorum Principum pietatem et sapientiam
intuens reddita Europae pace non despero.
12. Tametsi religiosorum ordinum
institutum eam missionibus sacris commoditatem praebeat, quam aliorum conatus
non facile assequuntur. Rem autem ita agi velim, ut ne intelligant quidem
populi, quorum salutem meditamur, quibus Christiani inter nos dissideamus, cum
omnes catholice consentiamus in ea Christianae fidei praecepta, quae si illae
amplecterentur gentes[30], de salute earum[31] nemo dubitaret; dummodo nihil
haereticum et subdititium et omnino dubitatione gravi libatum affricaretur. Qua
in re ita prudenter agi oportet Ecclesiae veteris exemplo, ut neque omnia
mysteria inconsulte ingerantur animis non praeparatis neque tamen studio
placendi gentibus Christiana veritas detrimentum patiatur, ut in Evangelio
quodam Persice composito factum esse questus est Ludovicus de Dieu. Et cum
intelligam Romam ipsam interdum moram progressibus iniecisse visam
scrupulositate quadam ex relationibus sinistris orta et nonnullos male
consultos rerumque humanarum imperitos reclamantibus doctioribus[32] longinquos Christianos ad omnes
occidentalium formulas adigere voluisse, qui sane error ipsis haud dubie
florentis iam apud Abassinos Ecclesiae interitu stetit, –
13. sperandum est in posterum ex
Christianae prudentiae praescripto cautius acturos et daturos operam, ut magna
illa occasione divinitus data recte utantur, ex quo Monarcha Sinarum publica
lege Christianam fidem permisit, cuius negotii historiam praesens libellus
tradit. Hactenus enim tolerabantur magis Christiani ritus quam permittebantur,
nec vel Sinensium vel Tartarorum Principum favor meritaque nostrorum aliud
effecerant, quam ut conniveretur suspensa legum executione, quae in sectas
improbatas districtae habentur, quibus nostra religio connumerabatur; sed fecit
materialis coeli studium et (ut eleganter in opere quodam suo Sinice et Latine
edito aiebat Verbiestius) Regales animos dignata movere Uranie, ut Sancta
nostra et vere coelestis doctrina admitteretur[33]. Mox Geometriae nostrae firmitas,
ubi primum a Rege gustata est, tantae admirationi fuit, ut facile[34] crederet in rebus aliis etiam
recta docere, qui sic ratiocinari didicissent.
14. Riccius Sinensibus primus quid
Europaei possent sub initium seculi huius ostenderat; Schallus sub Sinensi
Monarcha et sub Tartaro successore publice triumphum egerat de Sinensi
Astronomia; Verbiestius rem Christianam sub Principe adhuc minore annis hostili
iam furore eversam magna virtute restituit et mox Regis iuvenis familiaritatem
adeptus constantiam viri invenit. Usurum promta voluntate Principis scientiarum
dulcedine capti et missionarios accersentem aliquandiu lites impediere, quae
Vicariis Pontificis et Lusitanis intercedebant ius Episcopos Sinis nominandi
vindicantibus. Sed et inter Episcopos Heliopolitanum et Berytensem cum
ampla potestate a Pontifice in orientem destinatos et missionarios ex ordinibus
religiosis profectos privilegiisque suis et prima possessione subnixos varie
certatum est, donec Pontificis autoritas[35] vicit. Compositis ergo rebus
Verbiestius sibi non defuit, et cum plurimum in animo Principis posset,
persuasit ipsi, quod res est, esse in Europaeorum doctrina magnarum rerum
thesauros, effecitque, ut quod nemo meminit a Sinis factum (nisi cum in
occidentem destinatus olim legatus ex prima Indiae insula infelix Foe idolum
attulit) mitteretur in Europam ille ipse quem dixi Grimaldus, ut homines
variarum artium periti adducerentur[36]. Cuius ab hoc viro suscepti
laboris memoria tanti fuit apud Imperatorem (extincto iam Verbiestio et nondum
reverso Grimaldo), ut in libello supplice pro libertate religionis oblato inter
magna Doctorum Europaeorum merita recenseretur.
15. Mox cum quinque Iesuitae Galli
Mathematicis scientiis instructi ex Siamensi regno invitis quidem tunc
Lusitanis ad Sinas penetrassent, nova occasio oblata est nostris Imperatorem
demerendi. Mosci barbaras nationes prudenti moderatione paulatim sub iugum
pellicientes propagato in immensum Imperio ita Tartaris Sinensibus
appropinquaverant, ut tandem de finibus controversiae nascerentur. Res nunc
armis nunc tractatibus acta est: Tandem in urbe Nipchou ditionis Moschicae
utriusque gentis legati iustis propemodum exercitibus stipati convenere,
Sinenses secum adduxere patres Pererium Lusitanum et Gerbillonium Gallum
Iesuitas, quibus interpretibus[37] factum est, ut ultima manus
feliciter imponeretur negotio, firma pace conclusa ipsisque legatis publice
profitentibus in tanto morum et consiliorum divortio et scrupulosissimarum
nationum aemulatione re infecta discessuros omnes fuisse, nisi affuissent[38]. Quo deinde successu ipse
Imperator prudentissime usus est, ut Europaeos Doctores tribunalibus suis
commendaret.
16. Facta mihi copia est literarum,
quas ex loco tractatuum Gerbillonius ad Hedraeum et Verjusium scripsit
Moscisque curandas commendavit, ex quibus non contemnenda didici et in
appendice subieci[39]. Quaedam etiam brevis relatio
novissimae Moscorum ad Sinas pace iam facta obitae legationis vel itineris
potius hic adicitur[40]. Amplam et argumento dignam
expectamus a Dn. Brandio Lubecensi, qui Ablegatus ipse fuit. Addemus et[41] Notitiam libri Astronomici
Sinensibus simul et Latinis characteribus a Verbiestio editi et a me inspecti
et breves R.P. Grimaldi Praesidis in Mathematico Tribunali literas Goa ex
itinere datas 6. Decemb. 1693, cum ad Sinas suos rediret; vel ideo quod spem
egregiarum in Europam communicationum mihi fecere; et postremas R.P. Thomae
natione Belgae vice Praesidis in Mathematico Tribunali, quibus[42] nonnulla de insigni Christianismi
progressu docemur et spero[43] excitari posse Europaeas aulas
Ecclesiasque, ut operarios mittant in paratissimam messem.
17. Ex his etiam colligi videtur
Grimaldum, quem ut primum Pekimum[44] attigerat, periculose decubuisse
intelleximus, magno publicae rei bono restitutum esse. Hic cum Roma
digrederetur, missionariorum partem maximam in Lusitanis navibus praemittens
constituerat terra ire per Moscos literis et sigillo Tribunalis Regü rerum
militarium supremam curam gerentis[45] instructus, et Magno Caesare
nostro Regeque Poloniae in itinere salutatis; sed nec sui negotii momento nec
tantorum principum commendatione obtinere potuit, ut a Moscis admitteretur,
quod paulo ante fatum etiam R.P. Aprilis sensit, cuius itinerarium extat.
18. A me Grimaldus Andreae Mulleri
Pomerani orientalium rerum doctissimi promissa Clavis Sinicae acceperat et virum
per Silesiam transiturus[46] convenire frustra quaesiverat
quanquam subdubitans de successu, nihil tamen in tanta re iudicans negligendum.
Sed certabat in Mullero cum doctrina morositas, itaque et ego et Grimaldus et
Ludolphus et Magnus ipse Elector defunctus, a quo Berolinensem praeposituram
acceperat, frustra fuimus; sive ille inventa sua nimio aestimaret sive nondum
satis exculta in apricum proferre dubitaret maiora credi putans de ignotis. Et
eo usque processit singulare viri ingenium[47], ut minas, quas sparserat,
executus schedas suas paulo ante obitum exussisse dicatur ambiguo iudicio,
utrius nobis notitiam subtrahere voluerit, scientiae suae an nescientiae. Ego
ut praeclara aliqua iam tum obtinuisse, ita plura sperasse arbitror, quae
potuisset praestare, si satis fuisset adiutus; quodsi intelligentibus ingenue
rem omnem exposuisset, haud dubie magnorum principum et sui praesertim domini
favore desiderata supplesset. Interea quicquid hoc fuit, quod non plane de
nihilo fuisse arbitror, obstinatione viri caetera boni et bene meriti[48] Christianae rei et missionibus
periit.
19. Grimaldus autem, ut ad hunc
revertar, impenetrabiles Moscos expertus iter Genuam relegit, inde Massiliam et
hinc Smyrnam navigans terra ad Persas pervenit[49], quorsum eum et ultra etiam
literae meae sunt secutae, quas commendatitiis pro Grimaldo ad Persarum Regem
suis Serenissimus Poloniae Rex adiungi iusserat commendantibus RR.PP. Vota et
Kochanskio; tametsi ipso iam digresso literae Ispahanum advenere. Ex Persis per
Usbeccenses Tartaros et Bucharam porro ad Sinas <ire>[50] cogitaverat, sed infestis
itineribus in illa barbarie deterritus tritiore via per Goam et Indos Macaensem
postremo portum tenuit; et magno Principis gaudio summoque honore in Sinensi
Imperio fuit exceptus.
20. Nunc res Christiana egregie
amplificari dicitur maxima spe progressuum maiorum, praesertim si verum est,
quod R.P. Adamus Adamandus Kochanskius, pollens insigni humanitate praeclaraque
rerum praesertim Mathematicarum scientia inventisque etiam suis Iesuitici
ordinis ornamentum, sibi nuntiatum ad me scripsit Haeredem Imperii aliqua
linguarum Europaearum notitia imbui. Iam[51] ex Gallia nova missionariorum
supplementa mittuntur. Spero Germaniam quoque sibi et Christo non defuturam, et
quod literis Viennam scriptis[52] optare me significavi, Caesareo
cum Moscis foedere nuper icto mittendis ad Sinas Evangelii praeconibus aditus
apertos; summa Caesaris pietate et sapientia utente R.P. Menegatto Confessario,
cuius doctrina eminens autoritati respondet[53]. Quodsi ea res cordi sit iis, ad
quos pertinet, putem aliqua moneri posse, ut divino munere pronisque rebus
tanto rectius utamur.
21. Iam olim Sinae Christum audire
coepere[54]. Serum nomine Romanis et Graecis
notos fuisse constat. Iustiniani magni temporibus vermes serici textores allati
sunt in Romanum Imperium, tunc etiam Cosmas Monachus Indopleustes supra alios
remotarum gentium notitiam dedit. Ex eius scriptis excerptam Inscriptionem
Adulitanam Africae interioris Holstenius edidit. Idem Cosmas, quod nemo ante
ipsum quantum constet, regionis Sericae verum nomen prodidit. Nam Tzin vocat,
quae pronuntiatio magis veritati accedit quam nostra vulgaris, cum Sinas aut
Chinam nominamus, Tschinam enim cum Lusitanis efferendam iam dixi.
Porro Syriae Christianos penetrasse
ad Sinas et Christo Ecclesiam fundasse monumentum prodit apud Sinenses nostro
seculo repertum quod edidit Athanasius Kircherus et Andreas quoque Mullerus
illustravit. Cum vero apud eruditos dubitatione aliqua libatum fuerit,
Melchisedecus Thevenotius Bibliothecarius in Gallia Regius, qui maxima rerum
cognitione instructus et praeclara consilia agitans Geographiam imprimis
illustrare cogitabat, subsidia quaedam iuvandae eius autoritati in
Mahometanorum scriptis invenit, quae vereor ne morte viri interciderint. Postea
inquirens intellexi Herbelotium Gallum orientalium rerum notitia
instructissimum, qui et ipse obiit, Relationem quandam (Arabicam an Persicam)
itineris per Usbeccenses ad Catainos vel Sinenses Magno Hetruriae Duci
interpretatum, ubi comprobatio quaedam extare dicitur antiqui apud Sinas
Christianismi; quam in publicum proferri, cum rei Christianae intersit, V. CL.
Antonium Magliabecchium et meis et aliorum laudationibus saepe nominatum
hortatus sum, ut quicquid hoc est erui curet favituro haud dubie Magno Duce,
cuius aequat pietatem sapientia[55].
22. Apud nos post Andr. Mulleri
obitum Christianus Menzelius Serenissimi et Potentissimi Electoris[56] Archiater Sinensem eruditionem
Berolini conservat; optimam eius voluntatem animante prono favore Electoris
sapientissimi et verae pietatis fideique propagandae ardentissimo studio nemini
concedentis. Porro cum haec, quam nunc edo, Rectoris Collegii Pekinensis
relatio a R.P. de Amarat Lusitano ex urbe missa commendante Dn. de Cochenheim
Celsissimi Episcopi Monasteriensis Consiliario mihi communicata sit, putavi rei
Christianae interesse, ut mature extaret divini beneficii accurata recitatio
conferenda cum iis, quae R.P. Ludovicus de Comitibus in sua rerum Sinensium
expositione Gallica attigit[57]. Nec me inconsulte facturum
putavi, si quaedam adicerem praefarerque, quibus Europaea pietas magis magisque
ad maximum negotium prosequendum inflammetur. Certe tanta est per se amplitudo
Sinensis Imperii tantaque prudentissimae nationis in oriente opinio et in
exemplum caeteris valitura autoritas, ut vix inde ab Apostolicis temporibus
aliquid maius pro Christiana fide agitatum videatur.
23. Faxit Deus, ut solida et
durabilia sint gaudia nostra nec imprudenti zelo vel intestinis dissidiis
hominum Apostolica officia obeuntium aut pravis exemplis nostrorum turbentur.«
[1] exhibetur add. edd.
[2] ac moribus edd.: moribusque MS
[3] emendatius edita edd.: ex Germanico versa er emendatius edita MS
[4] ornatusque add. edd.
[5] annitente MS 1. ed. Dutens: anuitente 2. ed., Lach
[6] astipulante MS: 1. ed. astimulante 2. ed., Dutens, Lach
[7] superat edd.: vincit MS
[8] ut MS: et edd.
[9] nonnulli edd.: nonnulli hodie MS
[10] praescriptis edd.: praeceptis MS
[11] sese MS, 1. ed.: sibi 2. ed., Dutens, Lach
[12] qua natio MS: quod ratio edd.
[13] pene edd.: aliquanto MS
[14] in sua familia edd.: complures MS
[15] minus invicem obligatos edd.: inconnexos MS
[16] Lunae Imperatorem MS: Imperatorem Lunae edd.
[17] veramque adeo virtutem saris assecuti non sint edd.: tarnen etsi virtutem veram saris assecuti non sint MS
[18] legum observantia incredibili edd.: incredibili legum observantia MS
[19] donec sanctitas eius explorata fuit edd.: donec comperta eius innocentia est MS
[20] et constitit edd.: constititque MS
[21] Principis edd.: eius MS
[22] videtur; tantaeque prudentiae causam hanc esse existimo, quod... coniunxit. Nam in... disciplina edd.: videtur eiusque causam hanc esse existimo, quod in ... disciplina MS
[23] Christianorum edd.: Jesuitarum MS
[24] in illo Imperio edd.: sui imperii MS
[25] praedicasse edd.: praedicare MS
[26] possit. Quin et quod edd.: possit; et quod MS
[27] certum incerto edd.: certum ab incerto MS
[28] optandum sit edd.: optem MS
[29] in sua Apologia MS: sua Apologia edd.
[30] illae ... gentes edd.: illi ... populi MS
[31] earum edd.: eorum MS
[32] reclamantibus doctioribus edd.: er prudentioribus add. MS
[33] ... et (ut... Verbiestius) / Regales animos dignata movere, Uranie, /
ut sancta nostra... admitteretur MS:
... er (ut ... Verbiestius) // Regales animos dignata
movere, Uranie, ut ... 1. ed.:
... et (ut ... Verbiestius) // Regales animos dignata movere ut Uranie sancta nostra... admitteretur 2. ed., Duldens, Lach
[34] facile edd.: facilius MS
[35] autoritas edd.: constantia MS
[36] adducerentur edd.: accerserentur MS
[37] quibus interpretibus edd.: quorum opera et interventu MS
[38] nisi affuissent 2. ed., Dutens, Lach: nisi ipsi affuissent MS, 1. ed.
[39] et in appendice subieci add. edd.
[40] hic adjicitur edd.: subjicietur MS
[41] Addemus et edd.: Addemus MS
[42] quibus edd.: quo MS
[43] et spero 2. ed., Dutens, Lach: quibus spero MS, 1. ed.
[44] Pekimum MS: Pequimum edd.
[45] gerentis MS: gentis edd.
[46] per Silesiam transiturus edd.: eo per Silesiam ... MS
[47] singulare viri ingenium edd.: misanthropia viri MS
[48] et bene meriti add. 2. ed., Dutens, Lach: am. MS, 1. ed.
[49] pervenit edd.: penetravit MS
[50] ire: versuchsweise aus dem Kontext ergänzt
[51] iam edd.: nunc MS
[52] literis Viennam scriptis edd.: literis ad Aulam missis MS
[53] auctoritati respondet edd.: autoritatem aequat MS
[54] coepere MS: caepere edd.
[55] cuius aequat pietatem sapientia edd.: cuius certat cum pietate sapientia MS
[56] Electoris edd.: Electoris Brandeburgici MS
[57] Porro cum haec quam nunc edo ... relatio ... communicata sit, putavi etc. 2. ed. Dutens, Lach: Ego cum R.P. Clerfius hanc kam nunc edo... relationem a R.P. de Amarat ex urbe ad se missam Mo-nasterio Westphalorum commendante ... Consiliario mihi communicasset, putavi etc. MS: Porro cum R.P. Clerfius hanc quam nunc edo... relationem a R.P. de Amarat Lusitano... communi-casset, putavi etc. 1. ed.